monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hugutio Pisanus, Derivationes, p19, p301, 33
Item a sto status -a -um participium, quod quidam dicunt tamen esse sincopatum a statutus; et statim adverbium temporis; et hec statura -e, status hominis, scilicet eius magnitudo; et statura etiam dicitur post iactum lapidis in aquam, unde circuli fiunt in aqua, reditus ipsius aque; unde Lucanus (2, 719) ‘et statura redit’; potest tamen et hic esse participium.